라틴어 문장 검색

Plerumque enim accidit, ut, vulneribus in rixa utrinque factis, medici de arte sua utrique parti consulantac utrisque sollicite medelam adhibeant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 13:3)
Tunc primum comperit dominus quod propter pigritiam dimiseratet ait:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:7)
Pigritiam eius audivi;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:25)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
In his tractibus navigerum nusquam visitur flumen, et in locis plurimis aquae suapte natura calentes emergunt, ad usus aptae multiplicium medellarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 12:1)
Postremo si morem gerere suadenti volueris recte, contemne partem exiguam, semper luctificam et cruentam, ut cetera regas securus, prudenter reputans medellarum quoque artifices urere non numquam et secare et partes corporum amputare, ut reliquis uti liceat integris, hocque bestias factitare:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 7:1)
paulatimque urente calore nimio venas, ut ne tangi quidem corpus eius posset, in modum foculi fervens, cum usus deficeret medelarum, ultimum spirans, deflebat exitium, mentisque sensu tum etiam integro, successorem suae potestatis statuisse dicitur Iulianum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 2:3)
Huic Ra vicinus est amnis, in cuius superciliis quaedam vegetabilis eiusdem nominis gignitur radix, proficiens ad usus multiplicis medelarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 28:1)
Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam.
(아풀레이우스, 변명 49:5)
desuetudo omnibus pigritiam, pigritia ueternum parit.
(아풀레이우스, 플로리다 17:9)
"neci istud factum putes ulla benivolentia, sed ut ei redeunti medela salubri possem subsistere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:11)
"Sed bene, quod facilior reformationis huius medela suppeditat;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 22:6)
Se quoque iamdudum pro sua parte quendam convenisse hominem et statu procerum et aetate iuvenem et corpore vastum et manu strenuum, eique suasisse ac denique persuasisse, ut manus hebetatas diutina pigritia tandem referret ad frugem meliorem bonoque secundae dum posset frueretur valetudinis, nec manum validam erogandae stipi porrigeret, sed hauriendo potius exerceret auro Talibus dictis universi omnes assensere, et illum qui iam comprobatus videretur adscisci et alios ad supplendum numerum vestigari statuunt.
(아풀레이우스, 변신, 7권 4:5)
Ergo passim prostrati solo primum fatigatos animos recuperare ac dehinc vulneribus medelas varias adhibere festinant:
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:14)
"Quem ad finem cantherium istum venui frustra subiciemus, et vetulum et extritis ungulis debilem et dolore deformem et in hebeti pigritia ferocem nec quicquam amplius quam ruderarium cribrum?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION